NOTACULUM

NOTACULUM
NOTACULUM
apud Minucium, Felic. Sic nos denique non nataculô corporis, ut putatis, sed innocentiae et modestiae signô facile dignoscimus. Nota est. Ita enim in praeced. Caecilius, Occultis se notis insignibus noscunt. Et in Gloss. Notaculum, nota, signum. Nempe negat Octavius apud Minucium, Christianos se dignoscere aliquô corporis signô, quod illis exprobraverat Caecilius: sed forte non sine omni ratione. Imprimere enim manibus et brachiis Christianos nomen Christi aut crucis signum solitos, discimus ex Procopio in illa Esaiae c. 44. v. 5. Et alius describet manu suâ. Ubi, τὸ δὲ, inquit, τῇ χειρὶ διὰ τὸ ςτίζειν ἴσως πολλοὺς ἐπὶ καρπῶν ἤ βραχιόνων, ἤ τοῦ ςταυροῦ τὸ σημεῖον, ἤ τὴν Χριςτοῦ προσηγορίαν. Respiciens, iuxta Wowerium, ad illa Pauli Gal. c. ult. v. 1. Ἐγὼ γὰρ τὰ ςτίγματα τοῦ Κυρίου Ιησοῦ εν τῷ σώματί μου βαςτάζω, Paulus autem ad morem videtur allusisse Militum Romanorum, quosmanu signari consuevisse olim, legimus apud Gregorium M. Vide infra Signatus manu: in brachiis item stigmata accipere, in L. Arcadii et Honor. de qua itidem infra, voce Stigmatiae. In fronte vero signatos milites. Mithrae initiari solitos, docet Tertullian. de Corona Mil. Erubescite Romanii commilitones eius, tam non ab ipso iudicandi, sed ab aliquo Mithrae milite. Qui cum initiatur in spelaeo coronam interpositô gladiô sibi oblatam, quasi mimum martyrii, monetur obviâ manu capita depellere. Et de Praescript. adv. Haer. Signat illic in fronte milites suos, et sub gladio redimit coronam etc. Idem et Carpocratiani imitati, σφραγίδα εν καυτῆρι, ἤ δἰ ἐπιτηδέυσεως ξυρίου ἤ ῥαφίδος ἐπὶ τὸν δεξιὸν λοβὸν τοῦ ὠτὸς, Epiphan. i.e. vel cautertô, vel novaculâ, vel acu, in exstantia dextrae auris, vel ut habet Irenaeus l. 1. c. 24. in posterioribus partibus exstantiae dextrae auris, suos signabant. Quae omnia cum ex Mysteriis Gentilium occasionem sumpserint, vide aliquid de iis supra voce Consignatus. Sed et ἀτίμοις olim apponi solitas fuisse, quibus illorum ignominia insignior esset, ex Livio disctmus, qui l. 39. c. 42. Patrum, inquit, memoriâ institutum fertur, ut Censores motis Senatu adscriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbae orationes exstant in eos, quos aut Senatorio loco movit, aut quibus equos ademit. Nempe quia in albo ordinum aut tribuum notabantur. Quod notam adfligere, dixit Macrob. Saturnal. l. 7. c. 2. vel cui natae quondam adflicta Censoria est. Contra demebantur iis notae, qui liberabantur infamiâ. Sueton. Claudio c. 16. Et cum ----- dempsisset cuidam appositam notam: Litura tamen, inquit, exstet. Atque hi allevari quoque dicebantur. Tacitus Histor. l. 1. c. 52. Redditi plerisque ordines; remissa ignominia: allevatae notae. Sic ignominiâ levare, apud Ciceronem. Κηλίδας huiusmodi notas interpretatur Herodian. l. 6. Maculas etiam Latini vocant. Vide Desid. Heraldum Animadversionibus Arnobianis l. 3. et 4. p. 173. infra quoque aliquid voce Symbolum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • CONSIGNATUS — apud Tertullian. Apologeticô, Talia initiatus et consignatus vices in aevum: Graece ὁ σφραγιςθεὶς seu μεμυημένος, e sacris Gentilium voce depromptâ. Solebant enim in mysteriis signari notaculis quibusdam ii qui initiabantur. Idem, contra… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOTIS corpora signabant Gentiles — easque religionis causâ membris ferrô inurebant. Cuiusmodi stigmatis notata membra post mortem non una sepeliebant cum reliquo cadavere, sed amputata habebant pro sacris: eaque aut ornabant brachteis aureis, aut tota includebant vitris aut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SIGNATUS Manu — apud Gregorium M. in Ep. l. 2. ep. 61 In qua lege subiectum est, ut nulli, qui manu signatus est, converti liceat: miles est Imperialis Dominico Macro, qui huiusmodi milites stigmate in manu signari solitos, ait, hucque trahit illud Pauli Galat.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SYMBOLUM — I. SYMBOLUM latissime pater, cum sit nota et signum rei animô conceptae; Itaque tesserae hospitales, militares, theatrales dicuntur symbola; collatio quoque convivatum nomine σύμβολον censeri solet, sive annulus esset, aut nummus, sive cibus. Non …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”